George Montaigne, Bishop of London, LATIN CHARTER[1]

[Page One]

1    Universis et singulis Christi fidelibus ad quos praesentes literae nostrae testimoniales 

2    pervenerint, easque visuris, inspecturis, lecturis vel audituris, et quos infra scripta tangunt seu tangere poterint quomodolibet in futuris:  Georgius, permissione divina Londoniensis episcopus salutem in

3    Domino sempiternam et fidem indubiam praesentibus adhiberi:  ad universitatis vestrae notitiam deducimus et deduci volumus per praesentes Hac die Jovis in festo Ascensionis domini nostri existente vicesimo secundo die

4    mensis Maii Anno Domini millesimo sepcentesimo vicesimo tertio inter horas octavam et undecimam ante meridiem eiusdem diei, ad Ostium capellae hic inferius descriptae coram nobis Georgio Londoniensi Episcopo antedicto

5    comparuerunt personaliter Reverendi et venerabiles viri Thomas Spencer Richardus Digges et Egidius Tooker armigeri domini una cum aliis Hospitii communiter vocati Lincolnes Inne iuxta vicum communiter vocatum Chancery Lane

6    in suburbiis civitatis Londoniensis et Willmus Ravenscroft armiger unus Reverendorum et venerabilium Jurisconsultorum Hospitii praedicti et tam nominibus suis propriis quam nominibis omnium et singulorum dominorum et Jurisconsultorum

7    hospitii praedicti et Studentium in eodem allegaverunt sese in honorem dei et usum Jurisconsultorum, Studentium, et commorantium nunc et in futurum in Hospitio praedicto dictam capellam et fabricam cum scalis sive gradibus

8    pro accessu sive introitu ad eandem super propriis suis terris et cum suis propriis sumptibus noviter iam erigi, edificari et construi fecisse Eandemque Capellam sacra mensa, pulpito, sedibus convenientibus campana etiam

9    aliisque necessariis ad divinum cultum sufficienter et decenter ornavisse et extruxisse, et eorum juri et interesse in premissis cesserunt Et capellam praedictam et omnia et singula premissa ad eandem spectantia unanimi eorum

10  consensu et assensu deo omnipotenti dederunt, et donaverunt, et in signum liberae donationis huius claves capellae praedictae nobis presentaverunt, et in manus nostras tradiderunt, et nobis humiliter supplicaverunt ut dicta

11  capella et alia premissa ad eandem spectantia ab omnibus usubus pristinis communibus et prophanis quibuscumque separanda et in usus sacros et divinos dedicanda et consecranda fore decerneretur et sic separaretur, dedicaretur et consecrare

12  tur auchthoritate nostra ordinaria et Episcopali  Unde nos Episcopus antedictus piis et religiosis supplicationibus predictis favorabiliter annuentes capellam praedictam sic separandam

13  dedicandam et consecrandam et ad separationem, dedicationem et consecrationem eorundem procedendum fore decrevimus et processimus, et ea intentione capellam praedictam intravimus Ac possessione inde per nos capta, eaque

14  cum aliis premissis deo dicata Nos Episcopus antedictus coram populo in magno coetu in capella praedicta congregato, dictam capellam prout nobis supplicatum fuit, separavimus dedicavimus et consecravimus, legendo

15 pronuntiando et promulgando publice tunc et ibidem  schedulam quandam sive Sententiam in scriptis conceptam et per Disertum nostrum dominum Henricum Marten (not Martin?) legum doctorem et militem vicarium nostrum in spiritualibus

16  generalem et Officialem nostrum principalem nominibus dominorum fundi supranominatorum, et aliorum Jurisconsultorum et Studentium Hospitii predicti nobis praesentatam porrectam et traditam, sub forma verborum sequentium

17  In Dei Nomine Amen cum Reverendi et venerabiles viri Jurisconsulti ac Studentes in Hospitio communiter vocati Lincolnes Inne iuxta vicum communiter nuncupatum Chancery Lane in Suburbibus civitatis Londoniensis

18  nostrarum Londoniensis Diocesis et Jurisdictionis notarie sito et situato, pia et religiosa devotione ducti hanc capellam in Hospitio praedicto, continentem inter muros eiusdem in longitudine ab oriente versus occidentem sexaginta

19  octo pedes vel eo circiter, et in latitudine ab aquilone versus austrum, quadraginta et unum pedes vel eo circiter, ac fabricam quandam cum scalis sive gradibus pro accessu sive introitu ad eandem super propriis eorum terris, cum

20  suis propriis sumptibus in dei honorem et usum Jurisconsultorum Studentium et commorantium nunc et in futurum in eodem noviter iam erexerunt, edificarunt, et construxerunt Eandemque capellam sacra mensa pulpito sedibus

21  convenientibus, campana, aliisque necessariis ad divinum cultum sufficienter at decenter ornaverint, et extruxerint, nobisque supplicaverint ut nos aucthoritate nostra ordinaria et Episcopalia pro nobis et Successoribus nostris

22  dictam capellam, ac alia premissa ab omnibus usubus pristinis communibus et prophanis quibuscumque separaremus, et in usus sacros et divinos dedicaremus et consecraremus.  NOS igitur Georgius permission

23  divina Londoniensis Episcopus, pio et religioso desiderio dictorum Reverendorum et venerabilium virorum in hac parte favorabiliter annuentes, ad consecrationem huius capellae, sumptibus reverendorum et venerabilium virorum praedictorum

24  ut praefertur, de novo erectae edificatae constructae et adornatae, aucthoritate nostra Ordinaria et Episcopali procedentes, Hanc capellam ac totam fabricam et ingressus eiusdem et scalas sive gradus dictae capellae prout inpraesentiarum

25 constructa existunt et alia premissa ad dictam capellam spectantia ab omni communi et prophano usu in perpetuum separavimus, et sic separata esse attestamus per presentes et insuper eadem aucthoritate Ordinaria

26  et Episcopali pro nobis et Successoribus nostris licentiam et facultatem in domino concedimus, ad rem divinam capella praedicta faciendam, nempe preces publicas, et sacram ecclesiae Anglicanae liturgiam recitandam, verbum

27  dei sincere proponendum et praedicandum, et sacramentum sacrae Eucharistae sive caenae domini in eadem ministrandum, et tam presbytero iuxta morem et ritum ecclesiae Anglicanae canonice ordinato in eadem capella deservituro,

28  preces divinas dicendi ceteraque permissa faciendi quam dictis Reverendis et venerabilibus viris Jurisconsultis et Studentibus et commorantibus in Hospitio praedicto preces divinas in dicta capella et contiones ibidem factas

29  audiendi ceteraque permissa percipiendi plenam in domino concedimus potestatem Eandemque capellam quantum in nobis est et de iure legibus statutis et canonibus huius Regni Angliae possumus et nobis licet, in honorem dei

30  et sacros dictorum[2]  et venerabilium virorum et aliorum in Hospitio predicto commorantium usus nunc, et in futurum per nomen Capellae Sanctae et Individuae Trinitatis in Hospitio de Lincolnes Inne consecramus, et sic nuncupamus

31  et nominamus et sic assignatam, dedicatam, consecratam, nuncupatam, et nominatam esse ac in futuris perpetuis temporibus remanere debere palam et publice pronunciamus decernimus et declaramus.  Privilegiis insuper omnibus et

32  singulis in ea parte usitatis et requisitis, capellis consecratis de iure competentibus, hanc capellam ad omnem iuris effectum munitam esse volumus, et quantum in nobis est, et de iure possumus, sic munimus et stabilimus per

33  presentes Absque tamen praeiudicio ullo, et salvo semper iure et interesse ecclesiarum parochialium Sancti Dunstani in occidente Londonii et Sancti Andreae in Holborne Londonii, et Rectorum Vicariorum Curatorum et Gardianorum

34  ecclesiarum praedictarum, et aliorum ministrorum earundem pro tempore existentium et omnium aliarum ecclesiarum quarumcumque in quarum parochiis Hospitium praedictum vel limites eiusdem, aut aliqua inde pars sita et situata existunt,

35  in omnibus et singulis oblationibus, obventionibus, vadiis, feodis, profituis, privilegiis, iuribus, et emolumentis ecclesiasticis quibuscumque, ordinariis et extraordinariis eisdem respective debitis vel consuetis et infra praecinctum sive

36  limites Hospitii praedicti orientibus et provenientibus, et ad dictas ecclesias de iure vel consuetudine quoquo modo spectantibus et optinentibus Rectoribus vicariis curatis, gardianis et aliis ministris earundem ecclesiarum, in tam amplis

37  modo et forma prout eisdem debebantur ante hanc nostram consecrationem huius Capellae.  QUAE omnia et singula premissa quantum in nobis est, et de iure possumus, pro nobis et Successoribus nostris sic decernimus et stabilimus

38  per praesentes  GEORGIUS Londoniensis.[3]  Quibus sic factis, precibus divinis iuxta ecclesiae Anglicanae liturgiam in capella praedicta celebratis, psalmo deinde decantato ac contione super Themate e decimo capite Evangelii Sancti

39  Johannis, versiculis vicesimo secundo et vicesimo tertio sumptis in his verbis viz+ And yt was at Jerusalem, the feast of the dedication, and yt was winter, And Jesus walked in the Temple in Solomones porche, per

40 Reverendum et venerabilem virum Magistrum Johannem Donne, sacrae theologiae professorem, Decanum ecclesiae cathedralis Sancti Pauli Londonii ibidem facta, caena Dominica postea in Sacello capellae praedictae administrata et

41  recepta, aliisque sollemnitatibus in hac parte usitatis observatis, nos populum congregatum cum Ordinaria Apostolica Benedictione dimisimus.  Et statim nos Episcopus antedictus ad fundum pro sepultura demortuorum in et pro Hospitio

42  praedicto assignatum conservandum descendimus, et eundem per extremitates limitum eiusdem una cum vicario nostro in spiritualibus generali antedict(o?) et dominis fundi praedicti supra nominatis, et nonnullis aliis societatis Hospitii praedicti ambivimus

43  et simili supplicatione pro separatione, dedicatione et consecratione fundi praedicti, pro caemiterio sive loco sepulturae tunc et ibidem facta NOS Episcopus antedictus eundem fundum prout nobis supplicatum fuit, separandum dedic

44  candum et consecrandum et ad separationem, dedicationem et consecrationem eiusdem procedendum fore decrevimus, et tunc progressum fecimus ad sedem decenter ornatam pro nobis praeparatum super fundo praedicto, et prope orientalem

45 limitem eiusdem sitam, et ibidem aliquantulum nos reposuimus, deinde populo fixo et strepitu sedato nos processimus, et precibus incipiendo ac vicesimo tertio versiculo Geneseos adstatim tunc ibidem publice lecto, nos Episcopus antedictus

46  coram congregatione tunc praesente fundum praedictum prout nobis supplicatum fuit separavimus, dedicavimus, et consecravimus, legendo pronuntiando et promulgando publice tunc et ibidem schedulam quandam sive Sententiam in

47  scriptis conceptam et per vicarium nostrum in spiritualibus generalem et officialem nostrum principalem supranominatum nominibus dominorum fundi supranominatorum et aliorum societatis Hospitii praedicti nobis presentatam porrectam et traditam verbis

48  sequentibus viz+ IN DEI NOMINE AMEN, cum Reverendi et venerabiles viri Jurisconsulti ac Studentes in Hospitio communiter vocato Lincolnes Inne iuxta vicum communiter vocatum Chancerie Lane in suburbibus civitatis Londoniensis

49  nostrarum Londoniensis diocesis et jurisdictionis, pia et religiosa devotione ducti Hunc locum sive fundum ad dictos reverendos et venerabiles iure optimo nuper pertinentem, ac transitum sive accessum ad finem occidentalem eiusdem

50  deo et praesenti huic capellae modo per nos consecratae, pietatis intuitu et pro mortuis sepeliendis obtulerint, et donaverint, qui quidem locus sive fundus pro maiore eiusdem parte sub arcu sive concameratione eiusdem capellae situs, et per

51  extremitates fulcimentorum fabricae eiusdem de utroque latere terminatus; continet ab orientali parte eiusdem versus occidentem septuaginta et sex pedes, et a septentrionali parte eiusdem versus austrum sexaginta et septem

52  pedes aut eo circiter, et transitus sive accessus ad finem occidentalem eiusdem, continet in longitudine viginti unum pedes, et in latitudine septem pedes aut eo circiter, nobisque supplicaverint ut nos aucthoritate nostra Ordinaria et Episcopali

53  dictum locum sive fundum ac transitum sive accessum ad finem occidentalem eiusdem, ab omnibus usubus pristinis communibus, et prophanis quibuscumque seperare, et ad sacros con

54  permissione divina Londoniensis Episcopus pio et religioso eorum desiderio in hac parte favorabiliter annuentes, locum et fundum hunc ac transitum sive accessum ad finem occidentalem eiusdem quantitates supra specificatas continentem

55  a pristinis et aliis quibuscumque usubus, communibus et prophanis, in usus sequentes seperandos fore decernimus Ac eosdem Jurisconsultis et Studentibus in Hospitio praedicto, et commorantibus in praecinctu Hospitii praedicti eorumque Successo

56  ribus, in caemiterium sive locum sepulturae corporum demortuorum in et pro Hospitio praedicto, quantum in nobis est, et legibus statutis et canonibus huius Regni Angliae possumus assignamus et aucthoritate nostra Episcopali

57  dedicamus et consecramus et sic assignatos dedicatos et consecratos esse attestamur per praesentes, Ac eosdem sic dedicatos et consecratos in futuris perpetuis temporibus remanere debere, palam et publice pronuntiamus, decernimus, et

58  declaramus  Privilegiis insuper omnibus singulis in ea parte usitatis et requisitis, caemiteriis sive locis consecratis de iure competentibus hoc caemiterium sive loca sepulturae[4] ad omnem iuris effectum munita esse volumus et

59  quantum in nobis est, et de jure possumus  . . . . . . . . . .[5]  sic munimus et stabilimus absque praeiudicio tamen ullo et salvo semper iure et interesse ecclesiarum parochialium Sancti Dunstani in occidente Londonii et Sancti

60  Andreae in Holborne Londonii, et Rectorum Vicariorum Curatorum et gardianorum ecclesiarum praedictarum, et aliorum ministrorum earumdem pro tempore existentium, ac omnium aliarum ecclesiarum quarumcumque, ut Rectorum

61  Vicariorum Curatorum et Gardianorum et aliorum ministrorum earundem pro tempore existentium, in quarum parochiis Hospitiium praedictum vel limites eiusdem aut aliqua inde pars sita et situata existunt, in omnibus et singulis

62  feodis vadiis profituis privilegiis iuribus et emolumentis quibuscumque pro sepulturis eisdem ecclesiis respective debitis vel consuetis, et premissorum ratione de praecinctu seu limitibus Hospitii praedicti orientibus, et provenientibus

63  et ad dictas ecclesias de iure vel consuetudine quoquo modo spectantibus et pertinentibus Rectoribus Vicariis, Curatis Gardianis, et aliis ministris earundem ecclesiarum in tam amplis modo et forma prout eisdem debebant, aut solvi sole

64  bant ante hanc nostram consecrationem huius capellae et caemiterii sive loci vel fundi huius pro sepultura nunc assignati.  QUAE omnia et singula premissa quantum in nobis est, et de iure possumus, pro nobis et Successoribus

65  nostris sic decernimus et stabilimus per praesentes  Georgius Londoniensis[6]  QUIBUS sic gestis et precibus fusis pro benedictione operis praedicti nos congregationem praedictam cum Apostolica Benedictione dimissimus.  QUAE

66  omnia et singula premissa Nos Episcopus Londoniensis Mandavimus Roberto Kemp, notario publico registri nostri nunc custodi inactitare et in perpetuam rei memoriam registrare, et in Archivio nostro fideliter custodire. Super

67  quibus omnibus et singulis domini Hospitii praedicti supranominati requisiverunt praefatum Robertum Kemp notarium publicum ad confirmandum sibi instrumentum publicum sive instrumenta publica et testes tunc praesentes inde testimonium

68  perhibere.  Ac presentibus tunc et ibidem honorando et pernobili Domino Henrico Comite Southampton Nec non Reverendis et venerabilibus viris domino Jacobo Lea milite capitali Justiciario[7] ad placita coram ipso rege tenenda assignato et Domino

      (interlinear below Justiciario) militi ac servienti Domini regis ad legem

69  Henrico Hubberd militi capitali Justiciario Domini nostri Regis ad communem placita  Humfrido Winch et Willmo Jones Militibus Justiciariis domini nostri Regis ad communia placita Domino Randolpho Crewe et domino Thoma

70  Richardson militi ~ ~ et Leonardo Bawden[8]  armigero servientibus ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ad legem, domino Ffrancisco Vane milite Nec non magistris Daniele Price, Johanne Whitinge et  (long space) Hutton  sacrae theologiae professoribus

71  Thoma Wilson et Thoma Worrall clerici sacrae theologiae bacch(elariis) capellanis domesticis dicti Reverendi patris Willmo Ayeloffe et Christofero Brooke armigeris cum multis aliis testibus IN QUORUM

72  omnium et singulorum premissorum fidem et testimonium sigillum vicarii nostri in spiritualibus generalis quo in hac parte utimur praesentibus apponi fecimus ET nos Henricus Marten legum doctor et miles vicarious

73  . . . . . . . . .[9] in spiritualibus generalis dicti Reverendi patris ad specialem rogatum dicti Reverendi patris sigillum officii nostri praedicti praesentibus[10] apposuimus DATum quoad  sigilli praedicti appensionem vicesimo sexto die

74  mensis Maii Anno domini Millesimo Septentesimo vicesimo tertio. 

[Page Two — The Notary’s Subscription]

75. R K

76. Ad mortem fidelis[11]

77.  Et  ego  Robertus  Kemp Londoniensis Diocesis publicus  aucthoritate sufficienti  Notarius, et in presenti[12] Custos principalis Registri Reverendi in Christo patris ac domini Domini Georgii permissione divina Londoniensis         Episcopi, et in Registrarium sive actorum Scribam eiusdem  Reverendi patris in negotio            dedicationis et consecrationis Capellae noviter erectae aedificatae et consecratae in Hospitio communiter vocato Lincolnes Inne iuxta vicum vocatum Chancery Lane in Suburbiis Civitatis Londoniensis, et fundi  in Coemiterium sive locum sepulturae corporum demortuorum in et pro Hospitio predicto assignati, per eundem reverendum patrem specialiter assignatus.

78 Quia assignationibus dedicationi et consecrationi Capellae et fundi predicti aliorumque, in instrumento presentibus annexo contentis, ad vobis  in eodem  Instrumento presentibus annexo particulanter descriptis, ceterisque premissis          omnibus et singulis in Instrumento predicto specificatis, dum  sic ut pre          mittitur sub Anno Domini  Mense die et loco predictis, agebantur et fiebant, presens  personaliter interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi scivi audivi , in notas sumpsi et inactitavi. 

79 Ideo hoc publicum presens  Instrumentum presentibus annexum,  manu aliena (me interim aliis Necessariis         impedito negotiis) fideliter scriptum[13]  exinde confeci subscripsi et publicavi, atque in hanc    publicam et autenticam formam redegi,  Signoque nomine cognomine et  subscriptione meis solitis et consuetis signavi et subscripsi in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum ad  hoc specialiter Rogatus et      requisitus.       

80 Sic testor ego Robertus Kemp notarius  publicus[14]


[1] This document is a transcription of Lincoln’s Inn Ms. ref J1a1, using original spellings, punctuation, and use of capitals.  Abbreviations have been silently expanded for ease of reading.

[2]“Reverendorum” normally a part of this phrase, possibly omitted by accident.

[3] This seems to be a short-form signature, marking the conclusion of the chapel consecration, before the text goes on to deal with the consecration of the cemetery.  Something of the sort seems to have marked the end of the cemetery-consecration section, too, in line 65 below.

[4] The phrase perhaps should  read  “hoc caemiterium sive locum sepulturae munitum esse volumus.”

[5] This line is badly abraded; perhaps should read :  “ et .ure . . . praesentium . . . . . “;  in line 65 below, a similar space is occupied by the words “pro nobis et successoribus.”

[6] This seems to mark the end of the cemetery-consecration section, and the transition to the following section, mostly concerned with guardianship of the records; cf line 38 above.

[7] From here a change of hand which continues in the interlinear space below.

[8] The records of Lincoln’s Inn identify this person as more customarily spelling his name “Bawtry,” and so we spell it in the English translation

[9] Paper shred in the way of the reading — possibly “predictus.”.

[10] Here, as in line 3, “praesentibus” implies the absent ‘litteris’.

[11] On the left, a wide margin with a figure or device covering about two thirds of the height of the page.  The notary’s initials, “R” and “K,” appear on left and right, respectively; along the only straight horizontal line, close to the bottom of the device, stand the words “Ad mortem fidelis.”

[12] This prefix is abbreviated throughout with the sole exception of “pre mittitur” (ll 13-14); accordingly, I have expanded elsewhere to “pre-“ rather than “prae-.”

[13] The words “fideliter scriptum” are inserted above the line of writing.

[14] The last two words are written “No: Pu:”  with “–rius” and “–licus,” respectively, inserted above the line.